- DRACUNCULI
- DRACUNCULIapud Ael. Lamprid. in Heliogabalo, Aegyptios dracunculos Romae habuit, quos illi agathodaemones vocant: erant parvi dracones, delitiarum aut superstitionis causâ domi ali soliti: quae de re multa adnotavit, in altera Suetonii editione, ad l. eius 3. c. 72. Casaub. plura Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 4. c. 58. quorum is non ab Aegyptiis, quod dicit Lamprid. sed a Phoenicibus, Agathodaemonum nomen illis esse inditum, docet ad cum d. l. Cum iisdem infantes in cunis iacentes lusitare consuevisse, diximus supra ubi de Cunabulis. Nec forte aliunde fabula orta de Alexandro, Scipione, Augusto et aliis, ex matrum cum draconibus congressu genitis; cum etiam in lectos sese insinuare istiusmodi animalia, et iuxra homines accubare innoxii consueverint. Vide illustrem hac de re Luciani locum in Alexandro, nec non supra in voce Draco. Est et Dracunculus, Graece Δρακόντειον, nomen herbae, quam cum colocasia, quae κιβώριον fert et fabam Aegyptiam, confundit plin. l. 25. c. 2. cum ato eandem facit Salmas. et radicem quidem Arum, caulem vero Draconion dictum ait, quod varietate insignitus esset, serpentum maculis simili. Vide ipsum Plin. id confirmantem l. eod. c. 3. Ostensam eam herbam oraculo Herculi, ut ulceribus suis diu insanabilibus ea tandem medicaretur, legas apud eundem Plin. et certe τῶ κακοήθων ἑλκῶν ἄριςον φάρμακον, medendis ulcerihus malignis et inveteratis officacissimum remedium, Theophrastus vocat etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 973. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.